Leontius II (patriarcha Hierosolymitanus)
Appearance
Leontius (natus inter annos 1110 et 1115; mortuus anno 1190), clericus in Ecclesia Orthodoxa, fuit abbas Monasterii Sancti Ioannis in insula Patmo ab anno 1157, deinde patriarcha Hierosolymitanus ab anno 1176 usque ad mortem. Leontius Tiberiopoli in urbe Macedoniae natus est.[1] Auctor est dissertationum quattuordecim de Sancta Trinitate.[2] Patriarchis orthodoxis e regno Hierosolymitano expulsis, Leontius patriarchatum suum Constantinopoli in urbe tenuit, sed anno 1177 Hierosolyma petivit.
Vodoča in oppido, iuxta urbem natalem, stat hodie monasterium Sancto Leontio dicatum.[3]. Sanctus habetur in Ecclesia Orthodoxa; vita eius commemoratur die 14 Maii.
Fontes de vita Leontii patriarchae
[recensere | fontem recensere]- Theodosius Gudeles, Vita Leontii patriarchae Hierosolymitani
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Ανδρόνικος Δημητρακόπουλος, Ορθόδοξος Ελλάς: ήτοι περί των Ελλήνων των γραψάντων κατά Λατίνων και περί των συγγραμμάτων αυτών. Lipsiae: Metzger & Wittig, 1872 Textus apud Aneme
- Αμαλία Κ. Ηλιάδη, Ιστορικές παρατηρήσεις και επισημάνσεις στο βίο του αγίου Λεοντίου, πατριάρχου Ιεροσολύμων (12ος αι.) [Diploma apud Universitatem Thessalonicensem]
- Paul Magdalino, "The Byzantine Holy Man in the Twelfth Century" in S. Hackel, ed., The Byzantine Saint (Londinii, 1981) pp. 51-66
- Richard B. Rose, "Church Union Plans in the Crusader Kingdoms: An Account of a Visit by the Greek Patriarch Leontios to the Holy Land in A.D. 1177-1178" in Catholic Historical Review vol. 73 (1987) pp. 371-390
- Dimitris Tsougarakis, ed., The Life of Leontios, Patriarch of Jerusalem. Lugduni Batavorum: Brill, 1993. ISBN 9004098275 (Paginae selectae apud Google Books)